1679ChartierR(Book.LA)Operum Hippocratis

From ligteresource.com
Jump to navigation Jump to search
Chartier R. Operum Hippocratis (1679)


Первая часть тракта «О рычаге» (Mochlicus, Vectiarius) Гиппократа II (Hippocrates, Hippocrates of Kos) переведенного на латинский язык Рене Шартье (René Chartier, 1572-1654) с упоминанием о ligamentum capitis femoris, которую переводчик поименовал – nervus (1679ChartierR). В соответствие с устаревшими правилами латинского языка ранее названия данного труда заглавными буквами писались как MOCHLICVS и VECTIARIVS.

MOCHLICUS

HIPPOCRATIS

MOCHLICVS,

SEV VECTIARIVS, HOC EST, DE OSSIVM

per molitionem implendorum ratione.

Caput I.

Ossa hunc in modum a natura sunt coparata. Digitorum quidem, tum ossiu, tum articulorum, simplex est junctura. In manu vero & pede, cum multa alia varie connectuntur, tu maxima sunt quae supremo loco committuntur. Calcis unum os est, quale foras prominet, quo etiam a posteriore parte tedines tendunt. Tibiae duo ossa sunt supra & infra coherentia, medio vero loco distantia. Quod exterius tendit, parvum & juxta parvum digitum paulo tenuius. Plurima vero hac parte distantia, minoreque momento ad genu inclinatio est, ex quo exterior poplitis tendo ortu habet. Inferiore autem parte commune habent ossis accretione, qua pes movetur, & superiore parte alteram, ubi femoris articulus simplex & longitudine succinctus movetur, tuberculorum speciem referens, & patellam habens. Ipsum vero femur exteriore & anteriore parte incurvatur. Ejus caput ossis est accrementum, rotundum, ex quo nervus qui in coxendicis acetabulo est, originem ducit. Cujus aliquantulum obliqua est connexio, minus tame quam braehii. Coxendix autem magne vertebre, quae; est ad os sacrum, ex vinculo cartilaginoso & nervoso inhaerescit. At spina a sacro quidem osse ad magnam vertebram usq; in gibbum curvatur. Vesicaq; & geniturae pars destinata, rectiq; intestini quod est inclinatum, ibisedem habet. Inde vero ad septum transversum, recta interiorem in partem inclinata tendit, qua parte lumboru muasculi […] dicti existunt. Ab ea quoque parte ad magnam vertebram, quae est tupra summam humerorum partem, recta in gibbum elevatur, imo vero hujusmodi magis apparet, quam sit. Posteriores enim vertebraru processus ea parte maxime eminent. Ipse aute cervicis articulus anteriore in parte inclinat. Vertebrae aute interiore parte inter se sunt aequabiles, exteriore vero cartilaginibus & nervis continentur: Eae quoq; in posteriore medullae spinalis parte, articuloru modo inter se committuntur; Parte autem posteriore processum acutum habent, cum adnata cartilagine, unde exoriuntur nervi qui proni feruntur, non secus ac musculi a cervice ad lumbos adnascuncur, qui costarum & spine intermedium complent. Costae vero ad vertebraiu interstitia, nervo annectuntur, a cervice ad lumbos interiorem in parte tendentes. Anteriore autem parte ad pectus, laxu & molle extremum habentes, forma prae caeteris animatibus maxime recurva cernutur: hac enim parte homo mole est angustissima. Quae costae no sunt, processus obliquus, brevis & latus, ad singulas vertebras nervo annexus est. At pectus sibiipsi cohaeret, qua parte costae annectutur obliqua interstitia habens, laxum quoque & cartilagineum; claviculae parte anteriore rotundae, ad pectus quidem breves motus, ad summum vero humerum crebriores habent. Sumus aute humerus (...dicitur) ex lato scapularum osse ortum ducit, in plurimis non aequabiliter. Latum vero scapulatu os ad spinam cartilagineum, reliqua parte laxum, foris inaequabile, cervicem & cavum cartilagineu habens, ex quo costae motionem ducunt, quod facile inter ossa, si brachium demas, dissolvitur. Hujus caput ex cavitate nervulo annexum est, teneram cartilaginem & rotundam adnatam habens; ipsum autem exteriore parte incurvum, & anteriore obliquum, ad cavitatem recta no fertur. Quod vero est ad cubiti gibbum, latum, tuberculosum, oblongas cavitates habens & solidum, posteriore parte cavum est, in quod cubici processus adnatus (qui ... dicitur) ubi manus extenditur, inseritur, quo etia torpidus nervus qui ex medio cubiti ossium intestitio enascitur, terminatur.

References

Chartier R. (Ed.) Operum Hippocratis Coi et Galeni Pergameni archiatron tomus XII; [Paris] Lutetiae parisiorum, Apud Andream Pralard Bibliopolam, via Jacobaea, ad insigne Occafionis. MDCLXXIX [1679]; 536-537.

Internal links

1844LittreE(Book.FR)Oeuvres complétes d'Hippocrate

1844LittreE(Book.GR)Oeuvres complétes d'Hippocrate

1941Hippocrates(Book.RU)Essays

1886AdamsF(Book.EN)The genuine works

External links

books.google

archive.org

René Chartier

Categories